misit cum eis (cum legatis ad Ludouicum Pium Imp.[2]*) quosdam, qui se, id est, gentem suam, Rhos vocari dicebant: quos rex illorum Chacanus vocabulo, ad se amicitiae, sicut asserebant, caussa direxerat (fine gubio secundo Borysthene nauibus), petens per memoratam epistolam, quatenus benignitate Imperatoris, redeundi facultatem atque auxilium per imperium suum totum habere possent: quoniam itinera, per quae ad eum CPlin venerant, inter barbaras et nimiae feritatis gentes immanissimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit: quorum aduentus caussam Imperator (Ludouicus) diligentius inuestigans, comperit, eos gentis esse Sueonum, exploratores potius regni illius (CPlitani) nostrique, quam amicitiae petitores ratus, penes se eousque retinendos iudicauit, quoad veraciter inueniri possit, vtrum fideliter eo nec ne peruenerint: idque Theophilo per memoratos legatos suos adque epistolam intimare non distulit et quod eos illius amore libenter susceperit, as, si fideles inuenirentur et facultas absque illorum periculo in patriam remeandi daretur, cum auxilio remittendos: sin alias, vna cum missis nostris ad eius praesentiam dirigendos, vt, quid de talibus fieri deberet, ipse decernendo efficeret…» (Bayer, 1735: 280–281).
Современный перевод этого уникального для русской и европейской истории документа гласит: