Ut autem vestrae divinitus instructae pietati, quid apostolicae nostrae fidei vigor contineat, breviter intimemus, quam percipimus per apostolicam apostolicorumque pontificum traditionem, et sanctarum quinque generalium synodorum, per quas fundamenta catholicae Christi Ecclesiae formata atque stabilita sunt; hic igitur status est evangelicae atque apostolicae fidei regularisque traditio, ut confientes sanctam et inseparabilem Trinitatem, id est Patrem et Filium et Sanctum Spiritum, unius esse deitatis, unius naturae et substantiae sive essentiae, unius eam praedicemus et naturalis voluntatis, virtutis, operationis, dominationis, majestatis, potestatis et gloriae. Et quidquid de eadem Sancta Trinitate essentialiter dicitur singulari numero, tanquam de una natura primum consubstantialium personarum, comprehendamus regulare ratione sunt instituti. Cum vero de uno earumdem trium personarum ipsius Sanctae Trinitatis, Filio Dei, Deo Verbo, et de mysterio adorandae ejus secundum carnem dispensationes confitemur, omnia duplicia unius ejusdemque Dominis Salvatoris nostri Jesu Christi secundum evangelicam traditionem asserimus, id est, duas ejus naturas, praedicamus divinam scilicet et humanam, ex quibus et in quibus etiam post admirabilem atque inseparabilem unitionem subsistit. Et unamquamque ejus naturam proprietatem naturalem habere confitemur, et habere divinam omnia quae divina sunt, absque ullo peccato. Et utrasque unius ejusdem Dei Verbi incarnati, id est, humanati, inconfuse, inseparabiliter, immutabiliter esse cognoscimus, sola intelligentia quae unitas sunt discernente, propter confusionis duntaxat errorem. Aequaliter enim et divisionis et commistionis detestamur blaspheniam. Cum duas autem naturas duasque naturales voluntates, et duas naturales operationes confitemur in uno Domino nostro Jesu Christo, non contrarias eas, nec adversas ad alterutrum dicimus (sicut a via veritatis errantes, apostolicam traditionem accusant, absit haec impietas a fidelium cordibus), nec tanquam separatas [per se separatas] in duabus personis vel subsistentiis, sed duas dicimus eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum, sicut naturas, ita et naturales in se voluntates et operationes habere, divinam scilicet et humanam: divinam quidem voluntatem et operationem, habere ex aeterno cum coessentiali Patre communem: humanam temporaliter in nobis cum nostra natura susceptam. Haec est apostolica et atque evangelica traditio, quam tenet spiritalis vestri felicissimi imperii mater apostolica Christi ecclesia.