A grege parvulus Haedus erat cum sorte relictusExilit ex sylvis ecce repente Lupus!Tentavit primo fugam. Mox versus ad hostemTergori inhaesurum. Talia fat ei:«Haud ignoro quidem, tibi jam me in ventre futurum.Atque necesse mori, sed miserere tamenAttamen hoc unum moribundo cede roganti;Nonnihil ut tibilis mi modulere prius.Dulciter ut vitam concludam. Namque beariScis, cum ipse es sapiens, omnia fine bono».Turn Lupus haec secum: «Nae stultus ego! Hactenus haud scivi.Esse mihi dotem bane». Incipit ergo statim.Ast Haedus modulante Lupo curvare choreasArtificem mulcens laude subinde novum.Turbine cum citior circumstat utrumque molossumTurba. Lupo calamos excutit atque LupumCincedo omisso, simul stimulare choraulemIncipiunt. Tandem saltat et ipse Lupus,prima Melanchates in tergo vulnera feritAsbolus et Leucon arripuere simulCollo. At Theridamas et Poemenis haesit in armo.Latratu resonat aura serena nimis.Cetera turba coit confertque in corpore dentesVulneribus desunt jam loca. At ille gemitIpsum se obiurgans: «Cur, pessime, Cantor haberiCum cocus es natus, tarn bonus ambieras?Nonne erat hoc satius condire haedos et oves quamTractare illota musica sacra manu?Dignus es hac mercede». Canes in corpore rostrisMersi dilacerant. Ecce corona Lupo.
Affabulatio
Tu nihil invita dices facies ve MinervaQuae natura negat, scilicet ilia fuge.Si non es natus musis, fuge discere musas.Heu! multos perdit fistula docta virospaucos justa parens musis natura creavitEsse – ne vis felix? Sorte quiesce tua.
Басня Эзопова
Преображена на новый вид малороссийскими фарбами для учеников поэтики 1760-го года в Харькове. Причина сей басни та, что многие из учеников, нимало к сему не рождены, обучались.