Quod Horatius Maximus, Martius Cecius, Alexander Mutus, almae urbis conservatores, de Illustrissimo viro Michaele Montano, equite sancti Michaelis et a Cubiculo Regis Christianissimi, Romana civitate donando, ad senatum retulerunt, S. P. Q. R. de ea re ita fieri censuit:[*]
Cum veteri more et instituto cupide illi semper studioseque suscepti sint, qui, virtute ac nobilitate praestantes, magno Reip. nostrae usui atque ornamento fuissent vel esse aliquando possent. Nos, maiorum nostrorum exemplo atque auctoritate permoti, praeclaram hanc Consuetudinem nobis imitandam ac servandam fore censemus. Quamobrem, cum Illustrissimus Michael Montanus, Eques sancti Michaelis et a Cubiculo Regis Christianissimi, Romani nominis studiosissimus, et familiae laude atque splendore et propriis virtutum meritis dignissimus sit, qui summo Senatus Populique Romani iudicio ac studio in Romanam Civitatem adsciscatur, placere Senatui P. Q. R. Illustrissimum Michaelem Montanum, rebus omnibus ornatissimum atque huic inclyto populo carissimum, ipsum posterosque in Romanam Civitatem adscribi ornarique omnibus et praemiis et honoribus quibus illi fruuntur qui Cives Patriciique Romani nati aut iure optimo facti sunt. In quo censere Senatum P. Q. R. se non tam illi Ius Civitatis largiri quam debitum tribuere, neque magis beneficium dare quam ab ipso accipere qui, hoc Civitatis munere accipiendo, singulari Civitatem ipsam ornamento atque honore affecerit. Quam quidem S. C. auctoritatem iidem Conservatores per Senatus P. Q. R. scribas in acta referri atque in Capitolii curia servari, privilegiumque huiusmodi fieri, solitoque urbis sigillo communiri curarunt. Anno ab urbe condita MMCCCXXXI, post Christum natum MDLXXX, III Idus Martii. Horatius Fuscus, sacri S. P. Q. R. scriba. Vincen. Martholus, sacri S. P. Q. R. scriba.[*]
Не являясь гражданином ни одного города, я был весьма рад сделаться гражданином самого благородного из всех, какие когда-либо были или когда-либо будут. Если бы и другие всматривались в себя так же пристально, как это делаю я, то и они нашли бы себя такими же, каков я, то есть заполненными всякой тщетой и всяким вздором. Избавиться от этого я не могу иначе, как избавившись от себя самого. Все мы проникнуты суетой, но кто это чувствует, тот все же менее заблуждается; впрочем, может быть, я и неправ.