Post dicta intervalla temporum Kynstut edificavit castrum in insula vulgariter Wyrgalle in opposito Nowesen vulgariter, quod Lithwani appellaverunt Novun Cawen, pontemque trans Mimelam, quern diligenter custodiebant. Magister vero, audito huiusmodi rumore, convocat preceptores, dicens, quomodo Lithwani reedificant castrum Cawen; quod videtur vobis faciendum? et ayunt: placet nobis, ut restaurata penitus subvertantur. Precepitque magister convocari copiam, qua collecta tempore authumpnali intrant per Mimelam in Lithwaniam et cum eis dominus Bartolomeus episcopus sambiensis veniuntque prope Trappen et magister consilio suorum fecit naves fossatis circumfodi et venientes in locum, ubi rex edificaverat et Dei dono pagani cito abierunt et ita cristiani insulam obtinuerunt in longum et in latum. Celeriter concludunt, domum velle vincere et victam incinerare. Habebant quoque duo propugnacula pagani in ponte in Mimela, de quibus proponebant se defensare; verum commendator de Ragnita navigio cum potentia venit, volens prohibere paganis, ut non possent fugere de propugnaculis quod videntes relinquunt propugnacula et fugiunt et ita castrum illico cum propugnaculis fuit exustum. Crastino marschalkus absque fatiga mane succendit castrum et funditus est exustum et paganorum insidie sunt frustrate. Magister cum suis [148] tranasivit de loco. Venit Kyustut merens propter huiusmodi dampna. Frater vero Hinricus Scheningen, commendafor de Ragnita, fuit presens; a quo rex intellexit, interrogans, quod vellent cum exercitu ire in Pisten et Welun; unde Kynstut festinus transiit in dicta castra. Magister cum preceptoribus et tota communitate descendunt Mimelam. Commendator de Ragnita, cum ibi venisset, acclamavit Regi, dicens: date vos captivum in manus magistri, dabitque vos super manum. Hiis auditis, pagani dixerunt: non poterimus eis resisere, et responderunt commendatori: Nos volumus descendere, nos quoque cum omnibus possessionibus dare in manus magistri, uxores, liberos etc. et de cetero non insidiari sed fidem suscipere. Commendator vero statuit eis diem deliberacionis, in qua reciperet responsum finale. Post hec sepedictus commendator de Ragnita transiit ad magistrum navigio, ubi erant alii preceptores, quorum nomina vocat historia et sunt prius sepe nominati. Qui omnes dimittunt regem cum paganis et prehabito consilio navigio descendunt, volentes in Pisten et Welun. Et mittunt commendatorem de Ragnita in Pisten, scrutari debile: an vellent domum dare. Postulavitque capitaneum, a quo querit responsum; qui dixit: nescio intentionem eorum. Statimque visi sunt discedere omnes et fugere. Et statim accessit commendator, domum funditus in cinerem vertit. Et revertitur ad magistrum. Et simul veniunt in Welun, ubi steterunt X. diebus, fitque machina, quam marschulkus convertit in latus suburbii, commendator Elbingensis cum 4 arietibus inferius et frater Ortolf impugnantes suburbium et machine transeunt sequenti nocte et planant suburbium dejicientes. Marschalkus suasit capitaneo, ut ordini se [150] subderent pagani, nec recepit responsa; sperabant enim, se posse defendere. Die tercia, dum viderent suburbium desructum, cucurrerunt celeriter et exscidunt antemurale et injiciunt ignem; Elbingenses in alio angulo succendunt partem domus, et flamma ascendit cum vento et crevit in inmensum.
Gastot capitaneus acclamans marschalkum, fratrem Henningum Scindekop, ut ob honorem et laudem, sicut deceret, eum captivum accipere dignaretur, quod fecit et misit eum in tentorium suum. Exercitus vero Gastot inlerfecit, quod valde displicuit marschalko, et cepit querulari de occisione eius. Nec quisquam poterat domum juvare etc. Pagani petunt discessum a domo, quia nec patuit eis locus fuge; unde ibidem sunt occisi in numero 100 cum schutis, qui in ea manebant et defenderant, vallumque suffodiunt et dispergunt. Interim Kynstut intrans Prussiam, et cum venisset in desertum, a piscatoribus, quos capticaverat, intellexit, magistrum cum suis duo castra Welun et Pisten omnino destruxisse et iam cum animi letitia domum redisse, nec voluit credere rex; verum cum victoria et captivis leli omnes sunt reversi.
In eodem anno in quadragesima Kynstut venit circa Iurgenburg ad partes Episcopi et incolis non avisatis pagani [152] hylares transeunt in Probestwalde vulgariter, 30 captivos deducunt et plura dampna faciunt christianis. Post haec in hyeme frater Hinricus convocavit a longe, quos voluit, intrans deserta, more latronum, infestat paganos cursu subtili et occurrentes paganos caplivavit signanter quendam Bayorem nomine Wayden et spoliavit eos in multis.