[Гаспарино Барцицца], Замечание по поводу писем Сенеки, Commentum super epistulas Senecae. Cremona Biblioteca Governativa Cod. 128, fol. 113r-v. Цит. по: Novati F. Epistolario di Coluccio Salutati. iii. Roma, 1896. Р. 258 (c. 34)]
Vetustissimi, qui res gestas conspicue descripsere, pictores optimos atque imaginum statuarumque sculptores cum aliis famosis viris (fol. 71v) in suis voluminibus miscuerunt. Poete insuper prisci Promethei ingenium diligentiamque mirati, ex limo terre eum fecisse hominem fabulando finxerunt. Extimaverunt enim, ut coniector, Prudentissimi viri nature imitatores, qui conarentur ex ere atque lapidibus hominum effigies fabricare, non sine nobilissimi ingenii singularisque memorie bono atque delicate manus docilitate tanta potuisse. Igitur inter illustres viros eorum annalibus Zeusim, Peharotum [?], Chalcym [?], Fydiam, Prasitellem, Myrronem, Appellem, Couon, Volarium [?] et alios huiuscemodi artis insignis indiderunt. Michi quoque eorum exemplo fas sit hoc loco, irridentium pace dixerim, egregios pictores florentinos inserere, qui artem exanguem et pene extinctam suscitaverunt. Inter quos primus Johannes, cui cognomento Cimabue dictus est, antiquatam picturam et a nature similitudine quasi lascivam et vagantem longius arte et ingenio revocavit. Siquidem ante istum grecam latinamque picturam per multa secula sub crasso peritie ministerio iacuisset, ut plane ostendunt figure et imagines que in tabellis parietibusque cernuntur sanctorum ecclesias adornare. Post hunc strata iam in novis via [MS. nivibus], Giottus, non solum illustris fame decore antiquis pictoribus conparandus, sed arte et ingenio preferendus, in pristinam dignitatem nomenque maximum picturam restituit. Huius enim figurate radio imagines ita liniamentis nature conveniunt, ut vivere et aerem spirare contuentibus videantur, exemplares etiam actus gestusque conficere adeo proprie, ut loqui, flere, letari et alia agere, non sine delectatione contuentis et laudantis ingenium manumque artificis prospectentur: extimantibus multis, nec stulte quidem, pictores non inferioris ingenii his, quos liberales artes fecere magistros, cum illi artium precepta scripturis demandata studio atque doctrina percipiant, hii solum ab alto ingenio tenacique memoria, que in arte sentiant, exigant. Fuit sane Giottus, arte picture seposita, magni vir consilii et qui multarum usum habuerit. Historiarum insuper notitiam plenam habens, ita poesis extitit emulator, ut ipse pingere que illi fingere subtiliter considerantibus perpendatur. Fuit etiam, ut virum decuit prudentissimum, fame potius quam lucri cupidus. Unde ampliandi nominis amore per omnes ferme Italie civitates famosas spectabilibus locis aliquid pinxerit, Romeque presertim arce pre basilica sancti Petri ex musivo periclitantes navi apostolos artificiosissime figuravit, ut orbi terrarum ad urbem conflue ntiarte vique [MS. urbeque] sua spectaculum faceret. Pinxit insuper speculorum suffragio semet ipsum eique contemporaneum Dantem Allagherii poetam in pariete capelle palatii potestatis. Ab hoc laudabili valde viro, velut a fonte sincero (fol. 72r) abundantissimoque, rivuli picture nitidissimi defluxerunt, qui novatam emulatricem nacture picturam preciosam placidamque conficerent. Inter quos Masius omnium delicatissimus pinxit mirabili et incredibili venustate. Stephanus, nature simia, tanta eius imitatione valuit, ut etiam figuratis a physicis in figuratis per eum corporibus humanis arterie, vene, nervi et queque minutissima liniamenta proprie colligantur et ita, ut imaginibus suis,Giotto teste, sola aeris atracctio atque respiratio deficere videatur. Taddeus insuper edificia et loca tanta arte depinxit, ut alter Dynocrates seu Victaurius, qui architecture artem scripserit, videretur. Numerare fere innumeros, qui eos secuti artem ipsam Florentie nobilitaverunt, otiantis latius foret officium et materiam longius protrahentis. Igitur in hac re de his dixisse contentus ad reliquos veniamus.
De origine civitatis Florentie, et de eiusdem famosis civibus… Ватиканская апостольская библиотека (Biblioteca Apostolica Vaticana): MS. Barb. lat. 2610, fols. 71r–72r. (c. 70–72)