Interim rumor ortus est, quomodo Kynstut perturbare vellet cum exercitu terram Samaytarum Medenyk dictam, dixitque hiis, quos convocaverat, quomodo proponeret intrare Poloniam vel in terram Bartensem, pertransiens quoque Mimilam; decepitque paganos, qui cognoverunt astuciam suam, cum non complevisset promissa.
Hiis diebus a sabbato in dominicam post festum sancte Luce Castrum Osterrode novum cum antiquo plene exustum est.
Consequenter hiis temporibus feria 3a in die sancti Valentini Magister cum preceptoribus suis, specialiter cum Marschalko, fratre Kon de Hattensteyn, Magno commendatore Rotchero de Elner in hoc conveniunt, ut cum duobus exercitibus terras vastarent, sc. Salseniken cum uno et Tracken cum alio. Sed propter aure distemperanciam et fluviorum inundationem propositum mutaverunt. Terram tamen unam intrant, quae eciam fuit avisata, ita quod iussu regis populus mobilia sua portabat ad castra, quam circuibant, vastabant in decimum diem et cremabant.
Rex Kynstut misit filium suum cum 500 in Perlam [266] contra cristianos, et relatum est regi, quomodo prefectus de Barten et de Rastenburg cum commendatore de Osterrode essent in custodia; unde rex in continenti revocat filium suum, prohibens ne procedat et ita Wytaudus rediit ad patrem et pertransiens terras, vidit exercitum cristianorum et cepit invadere eum, quod advocatus episcopi videns cum erecto vexillo irruit cum XIII in eos et captivatur et cum eo Alexander, fique clamor in exercitu, quomodo pagani cristianos invadant, occidant. Quare Marschalkus cum suis insurgit contra eos; ipsi vero fuge presidium quesierunt, in qua fuga multi occisi sunt et captivati; in brevi enim 2 pertransibant miliaria nec equi cristianorum fatigati poterant sequi. Rex quoque dedit Marschalko captivos libere et orat Marschalkus regem, ut permitteret structuram in vallo inviolatam et ita redeunt domum.
Frater Rubinus de Els Magister Lyvoniensis cum suis preceptoribus hiis temporibus intrat terram Samaitarum, hostili incursu vastans 14 diebus et preter occisos, 350 viros cum magna equorum preda ante festum corporis criti deducit. De suis nobilibus S6 perdidit, multi quoque de bayoribus sunt occisi.
Wygandus commendator de Ragnita predictus vastabat in longum et latum terram inavisatam Romeyen dictam igne, virorum, mulierum et puerorum occisione 200; 50 vero captivi [268] cum preda pecorum et equorum multa deducta. Terram quoque vulgariter Wylie multipliciter devastavit.
Jagel rex vicit Wiliam castrum; quod cum Butandus cognovisset, in vindictam cum forti exercitu venit, sperans castrum dictum recuperare; unde rex Jagel exiit ad eum et invasit et ultra 1000 hominum in occisione ceciderunt et ita Butandus fugit et cum scandalo in longas processit patrias.
Нес acta sunt eo tempore, quo Kynstut in Russia fuerat et cum scandalo expulsus a Rutenis, qui de suis 500 occiderant, veniensque domum invenit terram suam devastatam. Reperit quoque castrum Egollen combustum et ita Kynstut multis dampnis fuit flagellatus et hystoria vulgariter optat ei ve et maledictionem reproborum.
Marschalkus indixit reysam contra Lithwanos anno 1382. tempore frigoris et nivis. Cumque terre approximaret, turbam in 3 divisit, prima cohors transiit in castrum Brisc; sed cito abscesserat, 2a in terra Punnow visa est, 3a in Aliten erectis vexillis hostilia exercebant opera undiquaque; in nocte simul conveniunt, quiescentes in Samenike prope Stagnum, in qua nocte pascuarii a paganis affliguntur. Quorum paganorum capitaneus Wylaut fuit, qui cum 300 eos invasit et aliquos occidit signanter 4 famosos; advocatus episcopi captivatur, in cuius vindictam Marschalkus misit celeriter vexillum Wytingorum cum certis [270] preceptoribus et peregrinis, qui paganos in fuga persequebantur et mulli occiduntur. Wytaut vero et quidam miles evaserunt; multos eciam equos abstulerunt ei sani in nocte ad stacionem sunt reversi. De mane iterum ad expeditionem procedunt, in nocte stantes et frater Gotfridus prefectus et frater Johannes de Strose missi, inveniuntque Lithwanos in villa fortiores se; unde vexillum Wytingorum in fugam convertitur. Johannes de Strose vulneratur, quidam frater occiditur etc. Ad huiusmodi clamorem festinant vexilla fratrum et profugos paganos persequuntur usque prope Tracken et post vastacionem IX dierum, antequam redierent, ad locum victualium cum 600 captivis et preda innumera veniunt in Prussiam.
Post pascha navigio per Mimilam descendit Kynstut cum bombardis ante Jurgenburg vulgariter. Quod conspiciens frater Johannes de Pfirt cum tot Witingensibus, quot due navicule ferre poterant, paganos presentes ibidem convertit in fugam, occiditque multos et 60 ducit in captivitatem. Commendator vero domus frater Johannes de Meldingen huiusmodi exercitum videns, suburbium funditus incineravit; 3a die pagani impugnant castrum, sed cristiani virili resistentia convertunt eos retro. Et quia rex cum marschalko constituerat diem paciti, abcessit multis ibidem amissis.