Читаем Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) полностью

Kun de Hattensteyn Marschalkus cum preceptoribus principalioribus in magno exercitu proponit Castrum Tracken superare pro utilitate ordinis et tocius christianitatis. Deus vero rector omnium et origo dedit ei cor et intellectum, et ivit in Egollen castrum, quod totum cum 40 viris est deletum. Pridem tamen duos captivaverat bayores magnos. De mane pertransiit celeriter Sloasser vulgariter terram, tetenditque tentoria sua in piano terre Rumsinker, tandem procedunt ad fluvium Strebe, 3a die prope magnum stagnum steterunt 2 diebus juxta Tracken. Advenitque Schirgal et amicabiliter loquitur cum marschalko ver[280]ba que hie non habentur. Et rediit in Prussiam cum suis Marschalkus adducens cuptivos Rutenos etc.

Eo tempore in Magistrum generalem eligitur frater Conradus Czolner de Rottensteyn, 23 in ordine et concordi preceptorum voce sublimatur, adeptaque dignitatis sue potestate, previa consullatione precepit preceptoribus reysam necessariam, sicut et ceteri fecerant. Cujus tempore varii eventus ordini occurrebant. Signanter in Ragnita commendator contra paganos necesae habuit sollicite vigilare et pugnare, villas planare, viros, mulieres etc. delere, similiter in terra Prussie tempore hyemali et rigido disponere reysas; pluviosis vero temporibus tristes domi residebant.

Schirgal notificavit paganis, quomodo marschalkus proponeret omnino eos devastare et quomodo Egollen, jam destruxisset, incolas occidisset et igne suffocasset; unde pagani perturbati sunt et tractant consilio, quid sint acturi. Schirgal suasit eis, ut darent castrum Jagel regi, quum marschalkus nollet quiescere, donee eum optineret et vos deleret. Deliberandi quoque tempus eis dedit in astucia, dicens: se interim velle loqui cum marschalko, ut in reditu responsum ei darent. Deinde Schirgal accessit marschalkum ad tractatum. Et simul cum quibusdam preceptoribus veniunt ad castrum et alloquitur Capitaneum Mar-1280] schalkus, ut domum daret ordini, antequam igne consumaretur tota. Et respondit capitaneus vice paganorum; se cum suis pocius velle mori, quam domum dare. Marschalkus ad hoc dixit: deliberetis adhuc, an ordini vel regi Jagel earn dare velitis; adjecitque loquens amice, quod per noctem deliberarent et in crastinum responsum darent, nequaquam enim discedere vellet, nisi domum ad usum ordinis optineret. Et illico accesit ad regem Jagel et colloquuntur. Jagel abiit ad exercitum suum. Tercia die marschalkus cum parte exercitus processit ad castrum Tracken; Schirgal vero precessit et loquitur cum paganis volens, ut responderent. Qui distincte responderunt, dicentes: Si daremus domum ordini, nequiret nos protegere et statim marschalkus bene et amicabiliter respondit: placet et mihi, ut se regi subjiciant ob loci vicinitatem, saltim si bajoribus eciam placeret, Schirgalque deberet loqui cum germano. Super quibus marschalkus consiliatur, concludens cum preceptoribus, quod favere vellent possessionem regi Jagel. Tandem venit Schirgal cum fratre et cum senioribus; uniti sunt, quum omnium voluntas erat, quod potius subici vellent regi, quam ordini et presentarunt ei domum etc. Ceterum Marschalkus venit et Jagel cum eo dicuntque pagani marschalko, si ei placeret, potius regi, quam ordini vellent parere. Rexque per-misit abire incolas, domum firmans cum paganis. Hos vero, qui abibant, captivavit et tenuit secundum amborum dictamen. Et ita Marschalkus separatur a rege vocatoque exercitu bombardas quas adduxerat ad vincendas terras in dei laudem et virginis Marie, dedit regi, nec ullam deduxit, fitque clamor in exercitu, quod nemo de cetero vim debeat facere paganis, sed et captici deberent dari in absolucionem et leto corde et sani revertuntur.

[284] Et repetitur hie, quod obmissum era de Kynstut.

Перейти на страницу:

Все книги серии Mediaevalia: средневековые литературные памятники и источники

Бременский Адам и др. Славянские хроники
Бременский Адам и др. Славянские хроники

В книге собраны три хроники: Адама Бременского «Деяния архиепископов Гамбургской церкви», Гельмольда из Босау «Славянская хроника» и Арнольда Любекского с тем же названием. Вместе они представляют непрерывную летопись событий на протяжении более чем трех столетий на одной и той же территории (на севере нынешней Германии) и являются важными источниками по истории, культуре, быту южнобалтийских славян и их борьбе против немецкой экспансии.Хроника Адама Бременского («Деяния архиепископов...») впервые издается целиком в новом переводе, «Славянская хроника» Арнольда Любекского на русском языке публикуется впервые.Для студентов гуманитарных специальностей вузов, научных работников, а также широкого круга любителей истории.

Адам Бременский , Арнольд Любекский , Гельмольд из Босау

Европейская старинная литература
Лев Марсиканский, Петр Дьякон. Хроника Монтекассино. В 4 книгах
Лев Марсиканский, Петр Дьякон. Хроника Монтекассино. В 4 книгах

Монастырь на горе Кассино был основан в 530 г. знаменитым родоначальником западного монашества святым Бенедиктом Нурсийским и стал первым монастырем будущего ордена бенедиктинцев. «Хроника монастыря Монтекассино» является первоклассным историческим источником. Лев Марсиканский начал хронику с биографии основателя монастыря, а его продолжатель Петр Дьякон завершил ее на 1138 г. Оба насельника являлись лучшими знатоками хранящихся в библиотеке кодексов (монастырь Монтекассино славится своей крупнейшей и ценнейшей в Европе коллекцией античной и раннехристианской литературы).В хронике отражены все важнейшие события политической и церковной жизни Европы за охватываемый период.Для широкого круга любителей истории.

Лев Марсиканский , Пётр Дьякон

Католицизм
Нет соединения с сервером, попробуйте зайти чуть позже