Читаем Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) полностью

Rex Jagel hoc tempore per nuncios obtinet a Magistro Wynrico, ut ad emn dirigeret fratres ad venationem in Dowidisken: habita consultacione missi sunt Magnus commendator de Elbing Vricke, advocatus de Dyrsow etc. Quo facto Jagel adduxit duos duces, sc. Witaut, et Ywan vulgariter dictos et Waydelen Baiorem etc. Quos omnes Magnus commendator vocatos ad prandium in deserto regaliter tractat. Similiter fecit in tercia die; ante prandium venabantur; peracto prandio, tractatus mutuos habebant et inter regem et ordinem pax facta est et in 5ta die redeunt a stacione.

Hoc anno Rex Algart obiit et filius eius Jagel erigitur in regem et hie opposuit se germano patris sui Kynstut, quod displicuit ei. Misitque legatos ad Magistrum Wynricum, qui obtinuerunt a Magistro, et consultacione preceptorum misit Magister Commendatorem Brandenburgensem de Hoensteyn cognomine, advocatumque de Dirsow de Luchtenberg, quorum [258] interpres fuit dominus Thomas Surwille, paganus origine et veniunt in Lithwaniam ad Tratten, et a rege, ut decuit, regaliter sunt suscepti et amicabiliter tractati.

Et rex ait commendatori: Compater, que est causa adventus vestri? et respondit: libenter, si fieri posset, ordinaremus, ut vos et patruus vester cum ordine convenirent in unum et ut captivi absolverentur et ut ex amicilia cum episcopo Warmiensi et terris Osterrode, Ortelsburg et Garten pacem haberetis, similiter tota Russia in dextra parte sita et ut hec firmarentur. Post hec transeunt in Wiliam, ubi steterunt 3 diebus et 3 noctibus, cum Rege Jagel secreta tractantes et revertuntur in Prussiam.

Rex Jagel misit ad Magistrum Wynricum, voluit confirmare tractata, cristianus fieri et de cetero ordini non nocere in evum.

Magister Lyvoniensis in copia transit in Samaitarum terram, Medeniken dictam, quam vastat, occidit etc. viros, mulieres et pueros, in numero 700 eduxit, 14000 equos sellatos similiter in profectum suum.

Pagani cum copia intendunt in Prussiam et concurrunt et inveniunt equos sellatos alligatos rubis, quos receperunt sibi in profectum.

Post hec eodem anno Wigandus de Beldersheym de Ragnita cum paucis transit in terram vulgariter Pickegallen, [262-(260)] quam combussit et 100 viros captivavit preter occisos, similiter 200 equos eduxit cum captivis.


Caput XXIII

Deinde frater Kun de Hattensteyn Marschalkus cum Rege Kynstut de nutu utriusque diem placiti statuunt. Interim Rex misit filium suum Wytaudum navigio cum multis signanter ad locum stacionis prope Mergeburg et Jurgenburg vulgariter, temptans, si quis descenderet Mimilam. Fratres eciam de Mergenburg mittunt Cellerarium cum 6 Witigenses vulgariter dictis; qui cum veniunt ad stationem paganorum, quorum adventum cum cognovissent, querunt a Cellerario, quo velit, et ayt: in castrum Beyeren; consequenter querunt de castri qualitate et habitu, et respondit: veritatem fatear: pauci sunt ibidem fratres sani. Sex eciam missi sunt in Ragnitam pro victualibus; unde pauci modo sunt in castro fratrum. Wytaut huiusmodi annunciat patri Kynstut, Kynstut continenter Jagel regi et festinant omnes milites cum Kaributo fratre regis in obsidionem Bayeren in tribus partibus fortiter impugnantes, fossata impleverunt, suburbiumque volunt comburere; sed de castro viriliter [262] resistunt et propellunt paganos, cognoveruntque fratres, quod impotentes essent ad defendendum suburbium, imo soli succendunt ipsum et flamma angustiabat fratres, quia secretum domus igne consumptum fuit duoque fratres in terra ante in exercitum, preceptores ambo, cum igne noctu dieque sagittabant et telis sine infermissione. Sed cristiani quantum poterant ex utraque parte se defendebant ab igne. Reges quoque cum tanto exercitu steterunt ibi a Sabbato in feriam 5tam, in qua odio deposito pax facta est. Interim Marschalkus precessit ad diem statutam cum fratribus, qui erant tunc cum equis in Ragnita; duos eciam Wytingenses mittunt fretare sursum, qui pridem venerant deorsum, qui viderunt paganos equitantes et cito revertuntur in Ragnitam, commendatori dicentes de exercitu paganorum grandi, unde frater Wigandus de Beldersheym cum Schalwensibus venit cito in Beyeren, cuius adventum pagani percipientes descendunt sine bello.

Ante tempora narrabatur, quomodo filius Algardi esset rex in Ploskow. Ruteni vero putabant in nullo eventu habere regem paganum et vi expulerunt eum. Postea Schirgal cum magno exercitu intrat Russiam, proponens obtineri vi Ploskow; sed Ruteni opidum defendebant, unde Schirgal mittit legatos Magistra Lyvoniensi, vocans eum, promittens ordini dare terriculam perpetuo possidendam, ut eciam festinaret, quia Ruteni cum potentia resisterent ei nec curarent multitudinem suam, imo supplicat [264] subsidium a Magistro, qui cum preceptoribus suis cum magno exercitu venit in Ploskow, pugnans contra paganos et stetit XI. diebus ante Ploskow, nec voluit abcedere. Schirgal in continenti Magistro terram promissam presentavit, in qua Magister edificavit domum neminem advertentem.

Перейти на страницу:

Все книги серии Mediaevalia: средневековые литературные памятники и источники

Бременский Адам и др. Славянские хроники
Бременский Адам и др. Славянские хроники

В книге собраны три хроники: Адама Бременского «Деяния архиепископов Гамбургской церкви», Гельмольда из Босау «Славянская хроника» и Арнольда Любекского с тем же названием. Вместе они представляют непрерывную летопись событий на протяжении более чем трех столетий на одной и той же территории (на севере нынешней Германии) и являются важными источниками по истории, культуре, быту южнобалтийских славян и их борьбе против немецкой экспансии.Хроника Адама Бременского («Деяния архиепископов...») впервые издается целиком в новом переводе, «Славянская хроника» Арнольда Любекского на русском языке публикуется впервые.Для студентов гуманитарных специальностей вузов, научных работников, а также широкого круга любителей истории.

Адам Бременский , Арнольд Любекский , Гельмольд из Босау

Европейская старинная литература
Лев Марсиканский, Петр Дьякон. Хроника Монтекассино. В 4 книгах
Лев Марсиканский, Петр Дьякон. Хроника Монтекассино. В 4 книгах

Монастырь на горе Кассино был основан в 530 г. знаменитым родоначальником западного монашества святым Бенедиктом Нурсийским и стал первым монастырем будущего ордена бенедиктинцев. «Хроника монастыря Монтекассино» является первоклассным историческим источником. Лев Марсиканский начал хронику с биографии основателя монастыря, а его продолжатель Петр Дьякон завершил ее на 1138 г. Оба насельника являлись лучшими знатоками хранящихся в библиотеке кодексов (монастырь Монтекассино славится своей крупнейшей и ценнейшей в Европе коллекцией античной и раннехристианской литературы).В хронике отражены все важнейшие события политической и церковной жизни Европы за охватываемый период.Для широкого круга любителей истории.

Лев Марсиканский , Пётр Дьякон

Католицизм
Нет соединения с сервером, попробуйте зайти чуть позже