Anno 1363. Wynricus magister, frater Lupus Beldersheym magnus commendator, frater Henningus Scindekop marschalkus, frater Ortolfus de Tyre, hii et ceteri peregrini pergunt ad insu[134]lam vulgariter Gotis, in qua Kynstud fortalicium consruxerat, quod funditus igne demoliuntur, similiter et pontem. Magister tandem cum exercitu de Welun convertet se versus Pisten castrum, quod penitus exussit; facto prandio navigio venit in Welun septa ibidem combussit, ubi circumfodiunt se fortiter; machinam erigit, qua impugnat impetuosis iactibus castrum et in quarta die vicit. Gastot ibidem capitaneus perturbatus optat loqui cum magistra et marschalkus dedit paganorum. Capti quoque 500 et vinculati. Quinta die revertitur de stacione et quidquid ei occurrebat aut capitur aut occiditur.
Nec longe post magister cum predictis preceptoribus aliam reysam statuit cum ingenti copia, in qua fuit Bartolomeus episcopus sambiensis, dominus Rupertus dux bavarie et multi milites forfes etc. Wynricus magister statuit stacionem suam in superiori loco, dux dictus in medio in conspectum paganorum, et procedunt celeriter in terram Eroglen ad devastandum omnino earn. Sollicitudine inpiger marschalkus preparaverat vias et in die sancte Agnetis intrant et inveniunt incolas avisatos; nec tamen postponunt cepta, sed in quinta die fecit marschalkus intrare [136] terram Parvern, que non fuit avisata, quum incole non crediderant, quod in 5ta die tantum spacium pertransire potuissent.
Eodem tempore multi paganorum ceciderunt occisi et captivati, in quo conflictu fuerunt de Ragnita, de Osterode etc. commendatores. Consequenter sursum ad 3 miliaria intrant terriculam, que fortiter circumsepta erat vepribus etc. et tamen fratres septis destructis comburunt et predantur terrtculam sitam prope Labimo et revertuntur ad magistrum, qui cum toto exercitu convertit se ad viam, quam fratres de Ragnita precesserant, venitque super ticiones, omnesque occurrentes sunt deleti et varia dampna paganis intulerunt. Post hec intrant simul Labimam terram, in qua pernoctani et comburunt totam, deducentes viros et mulieres cum pueris, aliis interfectis. Sequenti tercia die magister intrat terram dictam Zeymen lithwanice, quam similiter destruxit. Ignis qiioque, qui factus est in Zymen, visus est a fratribus Lyvoniensibus, qui eciam hostiliter Lithwaniam invaserant, more predicto exercitibus tamen divisis. Supervenit quidam famulus nomine Hanke Paschedach, qui licet fuerit christianus et ante tempora famulus marschalchi lyvoniensis, diverterat se tamen ad paganos. Qui interrogatus de numero [138] interfectorum de Kawen, et in veritate respondil: duntaxat 350. Nec processit Magister post quartum diem, sed perstitit in loco, ubi comparuit commendator de Brandenburg cum 5 captivis dixitque, quomodo Lyvonienses essent in propinquo, et supervenit marschalkus Lyvoniensis cum vexillis, referens, quomodo in tribus diebus fuisset apu magistrum, qui in propinquo cum grandi exercitu maneret. Cui mandavit ui in profectum ordinis veniret ad eum, et conveniunt ad cenam, ubi in secreto prudenti consilio tractant, quomodo terras paganorum devastare possent et ab invicem decesserunt, placuitque Lyvoniensi in continent terram desolare. Sed magister noluit manere; proposuit enim intrare aliam terram paganorum et nisi 4 noctibus in terra manere voluit.
Post hec commendator de Ragnita duxit supradictum famulum Hanke ad magistrum Lyvoniensem, quern cum intuitus est, in ira dixit commendatori, ut eum secundum merita sua judicaret. Hanke peciit, ut non judicaretur, quum vellet eos ducere in locum, in quo possent invenire multos ad occidendum virorum et mulierum; sed tempus fuit nimis serotinum et jussit magister eum interfici.