Deinde 12 Schalwen de Ragnita intrant solitudinem; eo tempore Kynstud ordinaverat 150 Lithwanos de villa Scholowen vulgariter, pro custodia viarum, quos dicti 12 cum clamore invadentes terruerunt et convertunt in fugam, plures ex eis vulnerando, spoliantes eos schutis et lanceis. Estimabant enim magnum adesse turbam. Ceterum Hinricus de Scheningen intrat terram Samaytarum non avisatam, quam igne et vulnere vastans. In reversione pagani pedestres et equestres insequuntur eum et angustiati fratres rapinam reliquerunt et captivati sunt fratres et dampnificati per vindictam.
Anno 1365. Kynstut intrans desertum venitque prope Angerborg nec invenit domi prefectum vel eius socium et impugnans castrum vicit et captivavit duntaxat 8 viros, qui eum defendere debebant. Eodem anno commendator de Ragnita advocatus sambiensis et peregrini presentes intrant Eroglen et ter [154] ram Pastowensem tribus diebus moleslantes, interficiendo, captivando et spoliando ei rapinam deducunt magnam. Commendator fuit de Mansveld, Rothoherus de Elner advocatus, comes de Warivig qui etiam per annum stetit in Prussia cum suis. Feria 6ta ante dominicam Exurge 4 reges sc. Kynstud, Algart, Paterky de Garten et rex Alexander in gravamen cristianorum intrant terram Schalweram in tribus exercitibus cum 4000 et vicerunt duo castra et incineraverunt, Caustriten etc., captivos educentes viros et mulieres, festinantque ad stagnum vulgariter Kurisch-Hab, in quo piscatores captivarunt, XIV. etiam equos commendatoris deduxerunt, festim redeunt ad regem prope Ragnitam leti, sacrificantes diis sanguinem thauri, et quendam vocabulo Hensel Neuwensteyn in ignem projiciunt et sacrificant. Alius frater devastavit terram Schalwischcensem et populus inibi dedit se Lithwanis numero 800, quos omnes captivos sexus utriusque secum duxerunt et ita redeunt ad patriam.
Post hec Wynricus magister cum preceptoribus et collecta copia in die Assumpcionis intendens castrum Wille obtinere, pertranseuntesque flumen vulgariter Neryne, in quo antequam vadum invenirent, camerarius magistri Sanderus est submersus. Intrantque terras Popparter et Slawegen, quos duobus diebus [156] devastabant et venientes ad Mimilam, facientes pontem, per quern transierunt, portantes res suas, equos vero transnarunt, descendunt tandem Mimilam ad locum navium et victualium et ascendunt terram. Accidit, quod quidam de paganis rex Butaw dictus cum Kynstut esset in expedicione, domi maneret et cum bayoribus suis et aliis et fratre suo Surwillo intraret desertum conductorem suum mittentes in Konigisberg, nomine Dirzsune, sed postea doluerunt, quum filium regis singulis noctibus in Cippum inclusit, qui postea Lithwaniam rediit.