Gotfridus de Linda, Marschalkus, Rudigerus de Elner, magnus commendator, principes exercituum cum multis preceptoribus et nobilibus Culmensibus et peregrinis in numero X milium divisi in partes, Brandenburgenses, Elbingenses in parte dextra, de Konigisberg et Balga in leva parte ultra Tracken 1 miliare vastant cum festinacione, proceduntque contra Pawunden, ubi per diem et noctem Sudowenses igne et interfectione vexabantur, intrantque villam magnam Symliken, similiter annichilant; orto die Marschalkus cum suis festinat in Wiliam, nec obtinuit, ut voluit. In reversione intendens in Tracken, in Curia cuiusdam Bayoris stetit per totam noctem, nomen Baioris Wyrduk, incinerantque fratres curiam, et convertunt ad descensum Mimile et in utroque latere curiam, domum etc. igne consumunt, rapi[210]nam innumeram a paganis deferentes, leti repatriando cum captivis Rutenis et paganis.
Anno domini 1376. in die martyrum Cosme et Damiani orti sunt dolores atque merores. Kynstut in ardore spiritus et astucia, ut cristianos turbaret et molestaret, prope Soldow intrat Prussiam, pertransiens Masoviam sine resistencia in latum et in longum, velut stolidi et amentes veniuntque ad vadum, per quod pedestres et equestres transierunt sine tedio et statim vastant terras inavisatas, dividuntque se in 2 partes, vulnerantes et occidentes circumquaque, una pars in villis longe lateque hostilia agentes opera usque ad opidum Soldow. Et in reditu nec umquam maior meror visus est, quam tunc: quern inimici christi exercuerunt in mulieribus, pueris etc.; omnes enim profugos e silvis et rubetis capiunt, virgines stuprantes et violantes. Kynstut cum suis vastabat usque in Nydenburg, ubi vidit castrum viriliter armatum divertitque se cum rapina grandi, deducit eciam per paganos 800 homines, senes, juvenes vi, in magno merore, qui omnes optaverunt sibi mortem. Multi eciam ibidem sunt flammis exusti. Et revertuntur per Masoviam ad sua, dividuntque spolia juxta merita cuiuscunque, susceptis mulieribus et pueris in artam servitutem, incarcerantes quasdam, sic et viros.
Frater Borghardus dum in visitacione esset in Nerbekiten, audiens in collacione huiusmodi tribulaciones et ve chiristianorum, in maxima cordis afflictione, manuum consrictione [212] clamavit ad dominum, dicens: о domine, propter mortem tuam etc. respice hanc afflictionem, quam impijssimi infideles tuis fidelibus inferunt!
In vigilia sancti Jacobi, rex Wytan primam reysam suam fecit cum suis, venitque in Tammow inavisatam, urens et rapiens, consequenter prope Ynsterburg, et 50 occisi sunt a messoribus et eorum equi delati et redeunt ad sua.
Frater Johannes de Lorche, advocatus Sambiensis statuit reysam in authumpno contra paganos magnam et cum prefectis de Ynsterhurg Wigando, de Girdow, de Tapiow; hii intrant deserta, fabricantque ibidem navicutas, quas per alterum medium miliare trahunt per terram in Prisen et terra ista erat avisata; parve quidem erant, quare 6 viros in una navicula muttunt sursum Mimilam, ubi in alio flumine inveniunt 2 naves, quarum quelibet pro 60 viris erat, quas adducunt; unde prefectus de Ynsterburg cum 200 transfretavit et cum eo Franko collega magistri, impugnantes castrum, a quo impulsi sunt. Quidam de fratribus ictu arietis offensus est et in septo delatus in Prussiam et sic a domo descendunt ad naves. In ultimam quidem intrant quasi XL viri, quos pagani persequen[214]tes invadunt, lanceas 6 infigentes in navim, jacientes cum Kambucis etc.; tamen manus eius evaserunt.
Frater Theodericus de Elner commendator de Balga in die omnium sanctorum cum magno exercitu, adjunctis aliis fratribus, intra Russiam in obsidionem castri Beliag, ubi per noctem steterunt in numero 500. In crastino fratres accelerant per silvam grandem, intrant terram bonam Cammentze, quam ubique devastant. In terra Samaytarum noluerunt stare; cognoverunt eos esse armatos, quare intrantes terram Kaltenarum, quam rapina, igne, occisione perturbant virorum, mulierum et puerorum, quorum numerus existimare non potest, quos cum rapina immensa deduxerunt. Pagani huiusmodi considerantes intrant silvam, in qua rivus erat, quern fratres transvolant et per silvam properant. Sed et pagani celeriter in eos injiciunt lanceas, petras, kambucas, letaliter vulnerando, non obstantibus galeis aut loricis etc. Quare fratres descendunt de equis et fit bellum acerrimum, in quo 21 cruciferi cesi sunt in mortem, preter multos nobiles. Quendam fratrem captivatum alligabant ad arborem et lanceolis suis multis vulneribus occisum diis obtulerunt. Cuius anima cum ceteris deo sit commissa. Frater vero Gerhardus misericorditer a deo fuit preservatus.
Magister convertit se ad terram in reditu ad exercitum in Kalanken, quam succendunt et spoliant et salubriter discedunt.