Post hec anno 1331, XIII Kai. Decembris post vesperas vigilie sancte Elizabeth cepit Magister ordinate transire, more solito, quem frater Johannes de Gindorf, ex concepta malicia, quam gessit dudum in corde suo, propter correctiones, quas meritis suis exigentibus a magistro sustulerant, ductu, impulsu maligni spiritus, cultello transfixit caput eius in Transitu. Nec [34] mora propter hoc forefactum incarceratur, ubi in dolore vitam terminavit. Tandem preceptores honorifice corpus magistri in Marienwerder, ut decuit, tumularunt.
Post obitum dicti Magistri preceptores de Almania, Romania, Lijvonia conveniunt in Prussiam. Anno 1332, elegerunt fratrem Luterum ducem Brunswicensem in Magistrum generalem, dominica Invocavit. Sub quo inter ordinem et Polonos gravis dissensio bellicosa orta est. Legalos enim suos misit in totam Almaniam, promittens salaria pingvia volentibus ordini sub venire. Traxit quoque originem litigium tale, quia tempore Wernheri dicti factum est grande convivium et fecit castrum Kirsmemel, cum multis probis viris comburi, quod cum multis expensis fuit construcum; unde unus fratrum, ut supra, post eundem interfecit, dum exiret capellam juxta porticum. Anno 1331. Kal. Julii diffidatio facta est inter Polonos et ordinem in die sancti Johannis baptiste; unde Rex Johannes de Bohemia cum ordine consilia querit, eo quod dictus magister cum Rege Locuk, belligerare proposuit, et in die exaltacionis sancte crucis condixerant convenire prope Kalis. Sed Magister domi mansit, mittens The[36]odoricum de Oldenburg, marschalcum, Ottonem de Luterberg, etc. qui vices magistri suppleverat. Nam et eodem tempore multi peregrini de Anglia advenerant Thomas de Offart Comes etc; tandem fratres cum copia trans Wislam transeunt et multa mortalitate, incendio et vastacione terram consumunt et post breve tempus festinant ad opidum Frienstad, quod igne destruxerunt. Nec descenderunt de equis, populum occidunt, capiunt et rapiunt predam magnam et Polonos in fugam convertunt. Castrum impugnantes, quod vi obtinuerunt, in quo senes et juvenes occidunt et captivant et igne consumunt. Post hec ordinacione fratrum et unione eorum Castrum unum cum 5 opidis vicerunt, Pijsor, cum Benyn, Weinin, Vrienstad et Strodam, Pobeditz et Polesitz, Bidgustiam, fratres obtinuerunt et in huiusmodi conflictu unus sacerdos fuit interfectus per quendam regulum, de quo forefacto gloriabatur; unde fratres cum infinita rapina, ipsis a deo data, festinant in Kalis, in cuius medio, in villa castrametati sunt, exercitus quidem eorum medium miliare occupabat. Tandem Marschalcus mittit 3000, ut temptarent, si aliqua astucia castrum forte possent obtinere, qui cum menia vidissent, pedestres viriliter impugnant, et vincunt, in quo aliquos occidunt et aliquos capiunt.
Demum transiit marschalcus et statuit rex bohemie dietam certam ante opidum Kalis; quo cum marschalcus venisset, non [38] invenit Regem bohemie ut putabat, sed prestolabatur 5 diebus, Interim variam miliciam exercebant, nunc pedestres, nunc equestres ibidem fratres. Et quia rex non venerat, indignati sunt, festinant ad Gneznam, ubi requiescit sanctus Adalbertus. Quo marschalcus misit copiam hominum, ut occulte possent reliquias sanctus deportare, fratres quoque Summum intrantes, nec reliquias invenientes, quum per Canonicos alibi occultate erant; unde fratres circumdant civitatem et altera die obtinent et omnes circumcirca ab eis sunt occisi et captivati.
Deinde occupant nocte Konyn. Quo ex sorte Rex cum exercitu venit, ne cognovit ibidem fratrmn exercitum. Sed et frater Otto commendator terre hoc percepit et cum marschalco et ceteris ob spem victorie festinat ad bellum et adhuc fuit dies clara. Rex vero Lokut, cognito huius exercitu, qui nec declinare a loco voluit, ipse abiit et fugit, curribus cum armis et victualibus onustis relictis, quos nemo custodivit, quos fratres potuissent rapuisse, nec aliquod bellum secum fuisset, nisi currus sic stetissenf, tandem vincuntur.