Anno 1337. plurimi peregrini principes at nobiles, dominus de Bemund cum filio fratris sui de Henegow et dominus de Bergow quidam eciam de Burgundia, Francia, Galicis, hii omnes milicie causa venerunt. Insuper in festo Epyphanie, Rex Bohemorum cum filio Hinrici ducis Bavarie fuit eciam ibidem, dux Wentzislaus filius Hinrici ducis de Legenitz, fitius regis Bohemorum, [54] Marchio Morawie; hie propter ulcera, que habuit, nequivit in trare Prussiam nec in terram Paganoriim, sicut optabat. Sed et Rex Bohemorum Johannes transiit ad coronationem conjugis sue, unde leti veniunt in Cuyaviam in Wladislaviam, ubi Rex hospites hilariter suscepit. Et ibidem a principibus et dominis pax firmata est inter Locut Regem Cracoviensem et Magistrum et ordinem et facti sunt amici. Litteris pax roboratur, ut placuit Regi Ungarorum in robur firmitatis.
Post hec, ut narratur, Poloni tanquam perfidi pacem violarunt. Postea dux Hinricus rediit cum multis Francigenis in Prussiam et aliis deo duce.
Intrante anno 1338. frater Theodoricus de Aldenburg, dux Bavarie Hinricus et alii multi navigio in magna copia veniunt in Lithwaniam in quandam Insulam prope Welym: ubi circumsepiunt se, duas domos ibidem erigunt, de quibus se defendunt, et aliam fortem domum erexit prope, in cuius propugnaculo 100 bellicosos statuit, sed et 40 animosos fratres cum totidem sagittariis ordinavit ad utililatem domus. Multos quoque Wytingos pro custodia et vigilia circum ordinat, preter Nathangos et Sambienses. Tandem duo maligni Wytingenses cum aliis descenderunt, Castrum volentes ipsum tradere in manus Regis, de quibus unus mansit, in malo propositio, in Castro vulgariter Beyorn vel Beyeren, quod regi tradere voluit. Idem dixit [56] Regi Lithwanorum, quomodo eadem domus esset lignea, minus bene compactata cum argilla etc. quod posset faciliter vincere. Socius quidem, aijt, meus exit et earn succendet. Quidam probus vir cognovit huiusmodi tradimenta, flens adiit domum et eos avisavit, dicens de traditoribus, unum esse in Castro, alium in Lithwania. Eodem tempore in festo Trinitatis dum domus dicta foret perfecta, Rex Gedemyn concepit huiusmodi sermonem traditoris et cum gravi exercitu, machinis, arietibus etc. circumdedit domum, XXII. diebus fortiter impugnando nec vincere valuit. Accidit, quod quidam frater Tilemannus de Sunpach magister sagittariorum telo igneo vexillum combussit et statim post paganorum regem de Tracken telo volnerat in collum inter scapulas, et mortuus est, suscipiens partem cum dampnatis et ita pagani post plurima dampna perpessa, cum scandalo abierunt.
Fratres quoque exeunt et machinas et alia relicta deducunt ad castrum, et dominus Henricus Bavarie ditavit castrum cum armis et victualibus necessariis, vexillo et sigillo.
Tandem frater Hinricus Dusmer marschalcus jussu magstri cum exerciti intrat terram Wenducken et hosfiliter devastat et occidit, bona rapuit, mulieres, pueros etc. captivos educendo.
Anno 1338. circa festum Assumpcionis Marie forti manu Lithwani cum Samaitis intrant terram tribus diebus vastantes. [58] Marschalcus dictus huiusmodi cognoscens, bellum cum paganis iniit in vigilia Assumpcionis in campo Galekouken et fit acre bellum, in quo 1220 pagani sunt occisi.
Anno 1339 in hyeme tunc valde frigida, magister Theodoricus obsedi Castrum Welym et impugnat et propter tedium fratrum reliquit domum et recessit cum palatino de Reno et suis. Eodem anno multas reysas fortes adornavit magister sepedictus.
Anno 1341. dictus Magister in profectum terre Prusie tres fecit vias amplas in terram Lithwanorum cum fossatis, quibus prohibuit (facilem) aditum inimicis et exitum. Tandem tanquam providus vir proposuit mittere legatos in Almanniam et vocare soldatos, principes etc. contra Lithwanos et ruthenos in eorum devastacionem, ne de cetero prutenos in tantum turbarent. In hoc proposito stetit per 6 septimanas; sed idem Magister in tarn arduis ceteris causis involutus erat, quod nequibat propositum ducere in effectum.
Anno 1340. dictus Magister Theodoricus, dives in virtutibus, cum consensu maiorum prelatorum, maturo consilio, eciam suorum preceptorum statuit celebrari festum beate virginis sanctificacionis sive concepcionis, qua digna fuit concipere dominum Ihesum Cristum.
Hoc tempore construxit idem magister pontem unum trans flumen Nogot prope Marienburg, per quern pontem omnes tran[60]sire potuerunt libere et equitare. Edificavit eciam duo Castra Gdantzk, Swetza, a fundamento usque ad menia itra et extra.
Anno 1341. non longe ante obitum Magistri Theoderici missi erant legati in Thorun a rege Locuk ad magistrum, sc. dux de Bunslow, Karolus et tercius venit de Archiepscopo Gneznensi adeuntque magistrum pro unione facienda.