Post hec transeunt in Leslaw, quod eciam circumcirca [46] impugnantes adeo, quod eciam se fratribus subdederunt. Et subjecte terre iste servierunt Magistro, milites at que clientes etc. Rex vero, comportato grandi exercitu, pertransiit Masoviam trans flumen Dribantz, proponens intrare terram Culmensem. Cui Magister, collecto magno exercitu, occurit et prohibuit, quod nec transire nec fugere valuit. Tunc erant quidam pii et honesti homines, qui toto conamine, ne tantus sanguis effunderetur, unionem inter partes statuerunt et deposita ira et omni rancore facti amici consenseruntque in arbitros ad pacem confirmandam manu stipulata, ordinacione divina, pacis datrice, secundum cuius placitum hec facta sunt cum Rege Wladislao etc., et notificata in dominica Reminiscere anno 1333. Quod Lokut Polonie rex, qui hactenus amaro spiritu fratribus dudum insidiabatur et occidit et a suis Cracovie est sepultus.
Post predicta eodem anno in profesto sancte Margarete tempore messis, dum populus in Cujavia sata meteret, hora vesperarum fratres cum multitudine gravi impugnat Castrum Patost, de quo aliqui retro deciderunt, sed et fratres obtinuerunt castrum tali condicione, quod Capitaneus cum sua familia libere in eo permansit, qui se dederat ad manus fratrum et filium suum in obsidem promittens Magistro et preceptoribus fidem firmam et adhesionem perpetuam. Post quod filius eius Casimirus, factus rex Cracovie, fidem et pacem cum fratribus tenuit nec in vita sua arma contra eos movit usque ad magistrum Winricum.
[48] Item in eisdem annis prope Carnisprivium de Lyvonia multitudo magna populi venit in Prussiam et postea converlit se contra paganos et cum eis Pruteni. Sed magister cum fratribus pensavit, quod huiusmodi transitus de cetero non induceret profectum.
Sequenti anno Magister Lyvoniensis cum copia gravi viriliter paganos dictos Santcore, quos vastaverat igne et cum rapina revertens et pagani eos insequuntur, sed cristiani convertunt se et de paganis ultra 500 occiderunt in octavas Laurencii.
Anno 1333. in die purificacionis fratres Lyvonienses cum fratribus de Prussia comportaverunt duas copias et terras paganorum vastabant et dampna multa intulerunt, in fugam converterunt et dispersi sunt in silvas idem pagani.
Anno 1335. Civitas Darpt secundo igne consumpta. Frater Lutherus de Brunswig Magister devotus in oracionibus et virtuosus multa memorie digna statuit et in bonis operibus finem clausit in Choro Canonicorum in Konigsberg, decimus octavus in ordine, Magister nobilis, quia dux Brunswicensis et prudens ecclesias frequentabat, vulgares libros composuerat. Sepius in Choro cantabat, quum notas novit dulciter modulare et signanter sanctissimam Elizabeth tanquam sibi specialem matronam devotissimis obsequiis et laudibus venerabatur.
Eodem anno 5o Nonas May in die invencionis sancte crucis frater Theodoricus de Aldenhurg item eligitur in Marschalkum, Saxo nacione. Anno 1336. 3o Kal. April, idem Theodoricus fit Magister generalis. Hie merito cum frafribus deum laudavit, quum tempore suo multi principes etc. ei subveniunt, sc. Brandenburgensis, Comes de Namen, similiter de Hennenberg, quidam de Francia et Austria et alii multi bene compositi in armis, ultra 200 galeas habentes; unde Magister in dominica Reminiscere transiit cum eis in Lithvaniam impugnando Castrum Pillenen in terra Troppen, ad quod pagani plus quam 4000 de 4 terris confugerant. Pagani exercitum videntes perterriti sunt, desperantes de castri observacione, infinita bona in ignem projecerunt, se ipsos occiderunt, ubi, ut ayunt, quedam vetula pagana cum securi 100 ex eis occiderit et se ipsam post interemit. In tali conflictu pagani sic vulnerati multi hinc equitabant, unde Comes de Hennenberg ibidem bene se habuit in hoc Castro. Rex Lithevanorum quesivit vindictam in Prutenos, qui ignem, ligna [52] et lapides in castrum et regem iactabant. Rex tamen a suis clientibus cum schutis protectus, tandem terrore concussus, fugit in quoddam latibulum et conjugem suam transfixit et in ignem jecit. Pagani in tanta afflictione concussi inclinaverunt cervices suas et rex omnes occidit. Et sic in profectum Prutenorum et christianitatis Castrum Polenen destructum est, de quo captivos et rapinam ducunt magnam.
Post hec eodem anno Magister Theodoricus edificat Marienburg contra Paganos in Insula Romain inter Welyn et Beisten, quo consructo erexit quoddam foralicium; et tunc temporis flumen Memela poterat pertransiri, quia parvum, ibique pagani cum magno exercitu steterunt contra copiam fratrum et vi pepulerunt Magistrum de loco et sic domus mansit desiructa et non completa.