Post hec commendator dictus cum Marschalko etc. transeunt juxta flumen Nettze. Et Rex celeriter misit capitaneum suum explorare, an per bellafratrum exercitus posset molestari. Fratrum vero copia transiit ad oppidum Redsey; dum dies oriretur, frater Otto et frater Teodoricus dicti simul cognoverunt Lokut regis malum propositum, qui sequebatur fratres, quod non sperabant et per campos, silvas etc. fratres properant, proponentes obsidere [40] Brisik. Commotus vero Terre commendator cum potenti exercitu in Brisig et Marschalkus duntaxat cum 350 mansit cum multis prutenis. Нога autem terciarum surgunt nebule densissime, in quibus Poloni sequentes Marschalkum et valde propinquantes concurrunt et nemo de alio quidquam novit, sed et fratres cognoscentes exercitum hostiliter insurgunt et Poloni retrocedunt et se bona quiete ad bella parant. Marschalkus ordinat 5 vexilla. Rex similiter solutis nebulis 5 armavit vexilla et factum est crudele bellum Anno 1300. Nonas Decembris, in die Cosme et Damiani. Frater Otto de Luterberg, dictus Theodoricus etc. hostiliter persequentes hostes, ubi frater Ywan cum vexillo ordinis corruit, quia equus eius telo transfixus, nec qisquam poterat vexillum levare, quia conclavatum fuit et grave et fit clamor pro subsidio; unde Poloni huiusmodi videntes, putant exercitum fratrum debilem et circumdant fratres forti copia et in tali conflictu sunt captivali 56 fratres, qui sub bona custodia tenebantur inter fossata a Polonis. Rex querit, qui essent, et ajunt: sunt de teutonicorum exercitu, et Rex dixit, Exspoliate eos et transfigite omnes; et 56 fuerunt interfecti. Theodoricus marschalkus captivatus fuit et ceteri captivi fuerunt interfecti, quos nominat historia, sc. Otto de Wunsdorff, commendator magnus, de Elbingo commendator, frater Albertus commendator de Gdancz et ceteri tributum mortis exoluerunt. Kasymirus tunc Junior Rex fugit, Cracoviam, narrans, quomodo Poloni in bello succubuissent. Post [42] hec terre commendator cum populo venit, dummodo adhuc Rex ibidem maneret in loco belli, et dominus de Plawen in subsidium fratrum et fit novum bellum, in quo Rex vi pulsus cum suis a commendatore dicto retrogrediari (?); finito bello exercitus libens locum obtinuisset. Hie est videndum, quod fruter Otto terre commendator redemit Marschalkum captivum a vinculis in curru detentum et eum sic salvavit; tandem venit, ubi dicti fratres denudati et interfecti fuerant; quos sic videns contremuit et doluit, et in tali merore precipitavit de equo horrido clamore, vindictam huius postulans ab omnibus ordinem diligentibus, ut nemini parcant, precipiens omnesque interficiant. Pruteni vero perturbati sunt, dicentes: Nos volumus bene deducere captivos bonos, quibus nostros redimamus, qui graviler sunt vinculati, et respondit frater Otto: Ne sitis in hoc solliciti, sed dominus hodie dabit nobis multos bonos viros, quibus ab omnibus hostibus nostris nostros liberare possimus, sed omnes interficite. Unde frater Theodoricus dedit huius modi verba, quod communitas cepit 100. viros bonos, cum quibus omnes captivos suos redimerepoterant.
In hoc conflictu de fratribus manserunt et Prutenis bene 350., de Polonis 600 mortui, preter alios, qui numerari non poterant in campo ij miliare prope Brisik;) quo peracto Mathias [44] Episcopus Cujaviensis, pietatis opus agens, omnia corpora fecit numerari et ibidem sepeliri. Intimavitque magistra Lutero hanc suam pietatem, quam exercuit contra suos, quomodo scilicet 4200 minus 13 sepelivisset, quibus dominus miseratur, et ibidem construxit capellam, in qua pro defunctis deo oraciones porriguntur.
In festo sancti Martini Rex Joannes Bohemie, Rex Polonie adjunclis Ungaris proposnerunt, per salvum conductum cum fratribus domus teutonicorum concordiam ordinare seu pacem, Qua non ordinata, fratres cum concordi animo cum soldatis suis. sc. domino Poppone de Kokeritz et duce exercitus de Bergow et aliis statuunt transitum simul trans Wislam in Poloniam in feria 4a infra octavas Elizabeth et earn vastaverunt et in XIV. diebus revertuntur Soldati. Magister cum Commendatore terre trans Wislam in terram mittuntur soldati ad civitates.
Post hec anno 32. Magister et preceptores comportant grandem exercitum, inter quos Capitanei fuerunt dominus de Bergow, frater Guntherus de Swartzburg, dictus Poppe, qui transeunt in Brisik, ubi usque ad diem Pasche steterunt et tunc hora vesperarum graviter impugnant et hostiliter, quod eciam inimici desperabant et castrum cum opido fratribus tradiderunt.