Eodem anno archiepiscopus rigensis, nomine Frivoldus, optavit perscripta a magistro Prussie, ut convenire possent ad tractandum de causa inter eum et magistrum Lyvoniensem. [164] Que cum a magistro et preceptoribus in Gdano tractata esset, sed non terminata, archiepiscopus Frivoldus obtinuit a papa Urbano litteras ad prelatos et clerum, in quibus magister lyvoniensis informabatur, ut secum archiepiscopo pacificaret et si nollet huiusmodi ammonicionem suscipere et sequi, extunc papa excommunicationibus etc. vellet eum gravare et artare. Quare magistri conveniunt, litteras huismodi tractant et examinant. Archiepiscopus eciam comparuit ibidem cum episcopo do Darpt nomine Johannes, de Lubek, cum aliis multis episcopis et nobilibus. Qui inter partes pro concordia laborabant. Primo Rigensis opposuit contra magistrum; et respondit magister ex parte ordinis. Sed magister Wynricus partes equavit et pacavit, sigillis et litteris confirmantes. Et quod tunc placuit magistro atque archiepiscopo, Interim crebrius est violatam, quum Rigensis Antistes non vivit sine lite. Eo tempore dux de Monte erat cum multis in terra, ad cuius nutum fit reysa navigio, et veniunt in Insulam vulgariter Gotis, in qua cum non possimt explere voluntatem suam, nec compescere paganos, transeunt in Gollandiam et pagani confluunt et impediunt recursum eorum ad naves. Prefectus de Girdowen cum suis Nassutis comprimit ad [166] navem, cui occurrunt cum 10 lanceis, bipennis et multis petris atque bambucis contra prefectum. Auxilio tamen Dei evasit manus eorum.
Accidit in Authumpno, quod rex Cracovensis visus est in Marienburg aput magistrum ad experiendum patrie statum; Magisterque eum, ut decuit Regem, suscepit, honoravit et aperuit cellaria, coquinas et ministravit ei necessaria et equis suis. Et stetit ibidem tribus diebus et letanter simul, et peciit Magistrum pro magno, quod nec dominis displicuit; libenter enim conspexisset domum supra cameras etc. et magister fecit aperiri omnia accepto collega suo jussit eum cum Rege ire et omnia contemplari. Quibus visis, seriose dixit Magistro: domine, vix traditus fuissem et nosco traditores, debebam vobiscum litigare, dicentes, vos victualibus carere. Sed modo video oppositum et habundantiam rerum etc., nec volo vobiscum litigare, nec mei poterant huiusmodi credere, quod vidi in hoc castro preter atia, que non vidi victualibus plena. Acceptaque licentia a magistro venit domum et amicitiam ordinis obtinuit, donee vixit.
Dux Guliacensis cum multis in Prussiam venit et in multis honoratus fuit; fit reysa propter ordinis necessitatem in terram Eroglen, in qua per noctem steterunt, bellantes cum Sa[168] maytis, relictis victualibus in flumen Roddan, reversigue invenerunt ablata victualia a Welunensibus. In crastino properant in Ragnitam, in continent post in Ynsterburg festinantes ad Prussiam; Mimila enim fuit degeatus.
Anno etc. 1366. Henningus Scindekop statuerat dietam cum Kynstut consciis suis. Marschalkus dictus cum preceptoribus in parva copia et cum prefecto de Ynsterburg venit in Ragnitam, audiens, regem Kynstut cum grandi comitiva venisse in Ynsterborg et a prefect vigiliis Lithwani sunt visi. Qui cum in campo essent, premissi Lithwani grandem thaurum silvestrem telo fixerant, qui festinavit ad exercitum in furore; quern cum Kynstut vidisset, dixit bayoribus suis: in campo sunt armati; et celeriter se armat cum suis, et die et nocte, quietis impaciens venit in Cammow inavisatus, festinans in Ynsterburg. Fratres adhuc in cena sedentes, cognoscunt regis adventum et vix pontem erexerunt. Rex vero considerans caballos accepit et domum duxit et occidit et 50 captivos vinxit etc. etc et properavit ad marschalkum ad dietam preordinatam. Rex vero cum suis sedens in [170] equis prefecti et prefectus aijt, quod nec sperasset huiusmodi. Et Rex: tales sunt qualitates temporum modo!
In eodem anno prefectus dictus equitavit ad deserta contra paganos posuitque insidias, premittens 8 viros ad experiendum vias. Filius Dirsumen cum 20 concurrit cum cristianis, qui inhumaniter tractantur et captivantur ab eis, quod eciam pauci evaserunt.
Deinde Kynstut cum coorte improvisus venit in Nordenburg et cepit vindictam, percutit et capit 30, suburbium combussit: pecora transfixit et equos eduxit. Nomen prefecti Kun de Hattensteyn, et festinat per silvam magnam, venitque cum suis in Letczen, ubi parum profecit et festinat domum, qui nulti pepercerat cristiano. Magister cum preceptoribus suis concepit, in profecum patrie edificare casrum prope Mimilam in terra, sub vocabulo Mergenborg areamque contemplatur et sepe circumfodit earn, ubi populus contra paganos vigilaret. Kynstut quoque voluit prohibere nec potuit cum populo illuc misso. Erant eciam multi peregrini in terra, dominus Bemunt et Nortz Vewa[172]ter Anglicus qui cum suis eciam ibidem fuerat, donee completur opus; tandem magister cum suis convertit se in Prussiam, ad quam salubriter venit, et laudes cum jubilo decantabant.