2. В придаточных уступительных предложениях, вводимых союзом quamquam
, сказуемое ставится в индикативе, союзом quamvis — в конъюнктиве, союзами etsi, tametsi — в индикативе и конъюнктиве.Текст
I
Neminem riseris.
Nihil lacrima citius arescit.
Qui non vetat peccare, сum possit, iubet.
Hieme mare calidius, autumnale salsius.
Domine et Deus vitae meae, ne relinquas me.
Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
Exaudi, Deus, orationem meam et ne despexeris deprecationem meam.
Ne delecteris alienis malis.
Litterae, сum sint paucae, varie tamen collocatae, innumerabilia verba efficiunt.
Gloriae te esse avidissimum, cum sis sapiens, non negabis.
Ipse Cicero, сum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat.
Ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae.
Quo plura habes, acrius, quae non habes, cupis.
Unum habemus os et duas aures, ut plus audiamus et minus dicamus.
Responderunt Ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia et quia tu, homo cum sis,
facis te ipsum Deum”.II
Ranae regem petunt
Ranis aliquando nimia libertas displicebat. Itaque una ex iis: «Iovem rogemus, inquit, ut regem nobis mittat, ne diutius ducem desideremus!» Omnes parent. Iuppiter autem truncum in aquam demittit. Ranae timidae palude se occultant. Tum timidissima dicit: «Utinam ne a rege tam terribili regar, sed hoc terrore tandem liberer!» Alia autem audacter adhortatur amicas suas: «Ne terreamur, amicae! Regem novum cognoscamus!» Statim trunco appropinquat: «Suadeo vobis, inquit, ne terreamini. Non est periculum».
Brevi cunctae in ligno sedent et ab Iove petunt, ne a rege tam inutili gubernentur. Deinde Iuppiter, ut ranas puniat, hydram mittit, quae statim incipit devorare unam post unam. Tum reliquae ranae Iovem obsecrant, ut miseris ranis auxilio veniat. Sed Iuppiter preces earum non audit.
EXCERPTA
Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semet ipso sit super terram.
Si quis vobis euangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit.
Iterum audistis, quia dictum est antiquis: non peierabis, reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis non iurare omnino: neque per caelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabillum est pedum Eius; neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit
autem sermo vester: est est, non non, quod autem his abundantius est, a malo est.Словарь
abund
ans, antisfinis, is
per
abundantius
fructus, us
per
iculum, i*
accipio, cepi, ceptum 3*genus, eris
pet
o, tivi, titum 3*a
critergerm
ino 1pl
usadhortor
1gl
oria, aepomif
erus, a, umag
o, egi, actum 3gubern
o 1post
agn
osco, novi, nitum 3habe
o, bui, bitum 2possum
, tui, –, possealbus, a, um
herba, ae
praeter
*alienus, a, um
hiems, emis
preces, um
alius, ia, iud
Hierosolyma, ae
prudenter
aliquando
hom
o, inispuniat
am
ica, aehydra
, aequisquam
, quidquamanath
ema, atis*
incipio, coepi/incepi, inceptum 3quia
ante
innumer
abilis, e